- MALACCA
- MALACCAurbs Indiae extra Gangem: ubi aer mire insalubris. Caput est regni cognominis in parte Australi Aureae Chersonesi ad fretum Malaccae, e regione Sumatrae. Suberat olim Regi Ihor; postea occupata fuit a Lusitanis, auspiciis Emanuelis Regis Duce Albuquerquiô, A. C. 1529. Tandem A. C. 1640. ab Hollandis capta est, post obsidionem 6. mensium. Exporium est celeberrimum, cum portu capacissimo et arce permunita. Linschot. Itin. Ind. Magius Geogr. Cum vero tractus hic insaluberrimus sit, diu incultus mansit, nec nisi casae ad littus piscatoriae septem vel octo reperiebantur, donec numerus, confluentibus ex Pegu, Siam, Bengala, plurimis augeretur: inter quos tandem convenit, ut novam Urbem, Linguam, Rem publ. Legesque conderent. Et quidem urbs Malacca dicta, quae brevi tempore ita crevit, ut cum maximis et cultissimis totius Indiae certaret: Fuitque id inprimis admirabile, quod Malaccani novam penitus linguam excogitârunt, delectis aliarum gentium elegantissimis vocabulis, cuius tanta fuavitas ac nitor, ut hodie per universam Indiam communis sit, ac nemo habeatur doctus vel moribus excultus, nisi eius peritus sit. Vartomanus l. 6. c. 17. tradit, urbem hanc a Rege Kini conditam esse A. C. 1420. eiusque incolas a Iavanis traxisse originem. Reges habuit Muhammedanos, sub quorum ultimo Alphonsus Albuquerckius eam ad Lusitanos transtulit, a quibus ad Batavos delata est. Georg. Hornius Orb. Imp. p. 310. Vide de Lingua Malaccanorum quoque supra in voce Malabaria.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.